monumenta.ch > Plinius > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 42
{XIX} effossuri tribus ante mensibus mulsa aqua circumfusa hoc veluti placament terrae blandiuntur, circumscriptam mucrone gladii orbe triplici cum legerunt, protinus in caelum adtollunt. natura est fervens, tractataque pusulas ambusti modo facit. praecipitur ante omnia, ut casti legant. teredines non sicca modo, verum et in terra celerrime sentit. - Optimum antea irinum Leucade et Elide ferebatur - iam pridem enim et seritur -, nunc e Pamphylia, sed Cilicium maxime laudatur atque e septentrionalibus.